 12 MARRVCINE Asini, manu sinistra non belle uteris: in ioco atque uino tollis lintea neglegentiorum. hoc salsum esse putas? fugit te, inepte: quamuis sordida res et inuenusta est. 5 non credis mihi? crede Pollioni fratri, qui tua furta uel talento mutari uelit: est enim leporum differtus puer ac facetiarum. quare aut hendecasyllabos trecentos 10 exspecta, aut mihi linteum remitte, quod me non mouet aestimatione, uerum est mnemosynum mei sodalis. nam sudaria Saetaba ex Hiberis miserunt mihi muneri Fabullus 15 et Veranius: haec amem necesse est ut Veraniolum meum et Fabullum. Bibliography Fordyce, C.J. (1961). Catullus. Oxford: Oxford University Press. Garrison, D.H. (2008). The Student’s Catullus (3rd ed.). Norman, USA: University of Oklahoma Press. Godwin, J. (1999). Catullus: The Shorter Poems. Warminster, England: Aris & Phillips Ltd. Listen by using the player below. Remember also that the podcast is available on iTunes here, or by searching for "reading Latin poetry" in the iTunes store. |